LATIN VLE
Year 8 ~ Fabulae Antiquae
19. ARETHUSA
Links
For a useful on-line Latin dictionary
Click here
CCHS Latin Department

Arethusa is chased by the river god Alphaeus; she runs away; Diana takes pity on her and helps her and changes her into a spring.

Arethusa pulchra nympha amica Dianae est. saepe in silvis et clivis feras agitant. olim Arethusa e densa silva domum redit. splendidissimus sol in medio caelo caeruleo fulget. subito nympha fluvium gelidum videt. aquae perspicuae sunt nec turbulentae, itaque calculos in imo fluvio Arethusa videre potest. in ripa populi iucundas umbras dant. Arethusa puram aquam intrat. subito verba audit. "o Arethusa, me audi!" et Alpheus, deus fluvii, ex aqua surgit. Arethusa territa e fluvio ad ripam currit et fugit. Alpheus etiam currit et clamat, "o Arethusa, noli fugere, te amo!" Arethusa autem Alpheum non amat, quod horridus est et aqua de barba et capillis cadit. itaque nympha non resistit sed per agros, per silvas, per clivos per loca ubi nulla via est, currit. tandem fessa est nec longius currere potest. Dianam orat et obsecrat, "o Diana, si me amas, da mihi auxilium! aut sagittam e pharetra mitte et me occide, aut me in aliam formam muta." Diana eam audit et densam nebulam circum nympham ponit et eam tegit. Alpheus nympham videre non potest et circum locum errat et maeste clamat, "o Arethusa, ubi es?" interim de capillis et digitis Arethusae guttae argenteae cadunt et mox non nympha sed fons est. deinde Zephyrus nebulam movet. Alpheus autem nympham cognoscit et se in rivum mutat. Diana autem terram rumpit et rimam aperit. Arethusa per rimam inter saxa ad regnum mortuorum fluit, et Alpheus maeste ad fluvium suum redit.
Arethusa on a dekadrachm from Syracuse The spring in Syracuse called Arethusa


The river Alpheios near Olympia in Greece