LATIN VLE Year 8 ~ Fabulae Antiquae 18. CERES & PROSERPINA |
Links For a useful on-line Latin dictionary Click here |
|
Proserpina is kidnapped by Pluto, king of the Underworld; her mother Ceres is very sad and the earth begins to die.. Ceres est dea et mater Proserpinae. olim Proserpina et amicae in pratis lente errant et flores carpunt. tandem puellae, "fessae," clamant, "sumus. domum redire volumus." Proserpina, "nolite," respondet, "hoc facere; sed hic considite et me exspectate, dum rosas carpo." puellae igitur considunt et pulchra serta e rosis texunt, et cantant, dum Proserpina cito currit et flores carpit. Interim Pluto, rex mortuorum, e terra surgit et saevis oculis Proserpinam spectat. simulac Proserpina procul ab amics errat, Pluto ad eam it et primo benigne, "o Proserpina," inquit, "ad meum regnum veni, si rosas carpere vis, pulchrae enim rosae ibi sunt." Proserpina autem timide recusat. statim Pluto eam bracchiis saeve capit et e prato ad suum regnum rapit. diu aliae puellae sedent et cantant et pulchra serta e rosis texunt. tandem autem, �ubi est Proserpina? cur ad nos non redit? puellae territae eam ubique quaerunt, invenire autem non possunt. domum igitur maeste redeunt. Ceres eas videt et rogat, "ubi est Proserpina? cur non vobiscum redit?" puellae respondent, "o Ceres, nescimus." Ceres lacrimat nec in Olympo, domo deorum, manere vult, sed per terras maeste errat. nec frumentum nec flores in agris crescunt quod Ceres eos non curat. mox mortales nullum cibum habent, itaque ad templa deorum eunt et sacrificant, et deos orant et obsecrant. Iuppiter, rex deorum, qui in Olympo sedet, eos audit et Mercurium, nuntium deorum, vocat. "ad Orcum i, et Proserpinam pete." Mercurius ad Orcum cito volat. �o rex," inquit, "Iuppiter me iubet Proserpinam e tuo regno ad terram vivorum ducere." Pluto superbe, "si rex," inquit, "deorum hoc iubet, eam reddo. Proserpina autem sex semina Punici pomi in hoc regno edit; itaque eam sex menses anni hic et sex menses in terra vivorum habitare iubeo." Mercurius statim puellam ex Orco ad matrem reducit. Ceres laeta est, itaque frumentum et flores in agris crescunt et mortales cibum habent. |