LATIN VLE
Year 8 ~ Fabulae Antiquae
17. ORPHEUS & EURYDICE
Links
For a useful on-line Latin dictionary
Click here
CCHS Latin Department

Orpheus recovers Eurydice from the Underworld Orpheus goes to the Underworld to bring his wife back to the land of the living

Orpheus poeta Thracius est qui bene cantare potest. dum cantat ferae e clivis silvisque ad eum veniunt et mitescunt. Eurydice pulchra uxor Orphei est et Orpheus eam amat. dum autem Eurydice in pratis errat et flores carpit, anguis subito ex herbis surgit et eam mordet. Eurydice mortua cadit. Orpheus maestus est, itaque ad terram mortuorum ire et puellam reducere constituit. Pluto rex, Proserpina regina Orci est. cum eum videt, Pluto clamat, "quid vis? cur ad meum regnum venis?" Orpheus," o rex," respondet, "da mihi uxorem meam!" rex autem hoc facere recusat. statim Orpheus cantare incipit, omnes silent et eum audiunt. post carmen omnes plaudunt et eum laudant. Proserpina, "o Pluto" inquit, "Orpheus bene cantat! uxorem redde!" Pluto igitur, "0 Orpheu," inquit, "quod bene cantas praemium tibi do; o servi, Eurydicen huc ducite". servi eam ducunt et Pluto,"ecce," inquit, "uxorem tuam tibi reddo, sed noli eam respicere dum ad terram vivorum itis." Orpheus laetus gratias agit et cum uxore e regno mortuorum ad terram vivorum it. mox prope terram sunt cum subito Orpheus uxorem respicit. statim Eurydice ad terram mortuorum redit, nec umquam exit. Orpheus flet et in clivis cum feris habitat, nec feminas videre vult. tandem mulieres iratae eum punire constituunt, itaque eum necant.


Orpheus calms wild beasts with the power of his music