LATIN VLE
Year 8 ~ Fabulae Antiquae
16. VETURIA
Links
For a useful on-line Latin dictionary
Click here
CCHS Latin Department

painting by Gaspare Landi
Florence, Pitti Palace. Credits: Barbara McManus, 1990


'Coriolanus Receiving the Roman Women'
Plaquette
North Germany
About 1580
Lead
Victoria & Albert Museum no. 1646-1856
Coriolanus was a Roman hero but he became arrogant and was expelled from the city; he attacked his own city ......

Veturia est mater Gaii Marcii qui dux Romanorum est. Gaius Marcius Volscos vincit et Coriolos oppidum magnum Volscorum expugnat. Itaque Romani eum Coriolanum adpellant. cum Roman redit, omnes Romani in viis oppidi stant et eum plaudunt. Coriolanus autem ad domum Veturiae it, quod eam et Volumniam uxorem et parvos filios videre vult. mox autem Coriolanus superbus est neque Romani eum amant. eum capiunt et interficere volunt. Sicinius autem, "nolite," inquit, "eum interficere, sed ex oppido eum mittite." Coriolanus igitur statim Roma ad oppidum Volscorum it et," Romani," inquit, "me ex oppido expellunt; ad vos venio; vultisne in terram Romanorum ire et portas Romae perrumpere et oppidum intrare et incendere?" mox Volsci magnum exercitum colligunt et Coriolanus castra prope muros Romae ponit. mox in oppido inopia cibi est et Romani legatos ad castra Volscorum mittere constituunt. Volsci eos ad tabernaculum Coriolani ducunt. "cur Romam, tuum oppidum, obsides? nullum cibum habemus. noli Romanos, amicos tuos, interficere." Coriolanus iratus respondet, "Romani me non amant, neque ego eos amo; abite!" legati e castris Volscorum ad oppidum redeunt. deinde Pontifex Maximus et sacerdotes ex oppido ad castra eunt. Volsci eos ad tabernaculum Coriolani ducunt. "nonne templa deorum et deos ipsos amas? noli templa delere!" Coriolanus autem non audit et eos e castris dimittit. tandem turba puellarum ad Veturiam it et clamat, "o Veturia, cur filius tuus Romam delere vult? ille te amat. i, et pacem eum roga!" tum Veturia et Volumnia et parvi filii Coriolani Roma ad castra Volscorum eunt. Volsci eos ad tabernaculum Coriolani ducunt. ille, "quid vis, o mater?" rogat. "mi fili, ego mater tua ad te venio et pacem oro. amasne gloriam plus quam patriam?" primo Coriolanus nihil dicit; tandem, "concedo," clamat, "quod mater me rogas. redi ad oppidum" Veturia laeta redit et Romani eam laudant. Sed Volsci irati Coriolanum necant.