LATIN VLE Year 8 ~ Fabulae Antiquae 12. CORONIS |
Links For a useful on-line Latin dictionary Click here |
Why ravens are always black Coronis est pulchra puella. in Graecia habitat. dum in silvis et agris ludit, Apollo eam conspicit et eam amat. "o Coronis, te amo, amasne me? " Coronis autem mala puella est et, "ita, o Apollo," respondet " te amo," quamquam alium virum amat. deus autem hoc nescit et laetus est. in summo Olympo habitat et cotidie de summo Olympo descendit et puellam visitat. Coronis deum in silva exspectat, et laeta est quod Apollo pulchras gemmas fert. Apollo autem corvum habet qui magistrum amat. corvus pulcher est quod albas pennas habet. corvus puellam non amat. subito, dum Coronis et amicus in silvis errant et ludunt, corvus eos conspicit. ad magistrum volat et, "o Apollo," inquit," Coronis te non amat. illa mala puella et amicus in silvis errant et ludunt." Apollo iratus e sella aurea surgit, de Olympo descendit et ad silvas it. Sagittam mortiferam e pharetra sumit, eam mittit, puellam interficit. cum eam in herbis mortuam videt, maestus est et medicas herbas carpit et dat. frustra tamen. Coronis enim mortua iacet. deinde Apollo trepidum corvum vocat. "o improbe corve, Coronis mea mortua est." corvum punire constituit, itaque albas pennas nigras facit. hanc ob causam corvi nunc semper nigri sunt. |
Vocabulary not in Ecce Romani 1 |
|