LATIN VLE Year 8 ~ Fabulae Antiquae 10. PHRIXUS & HELLE |
Links For a useful on-line Latin dictionary Click here |
|
Phrixus and Helle have an evil stepmother; she decides to kill Phrixus; the god Hermes saves the children but Helle perishes; Phrixus makes a sacrifice. Athamas rex Graecus est. uxor eius mortua est; itaque alteram feminam in matrimonium ducit, quod parvum filium et parvam filiam habet. Ino autem, simulac ad regiam it, puerum puellamque non amat, et eos e regia ad parvam casam mittit. ibi Phrixus et Helle laeti habitant. cotidie, cum gallus cantat, e lectis surgunt, prandent, e casa in silvas et clivos currunt et ibi ludunt. vesperi e silvis et clivis ad parvam casam redeunt, et cenam parant. tum a mensa in cubiculum eunt et dormiunt. saepe noverca e regia venit et eos spectat dum ludunt. quod laeti sunt Ino irata est, et Phrixum e casa ad regiam convocare et eum interficere constituit. Hermes autem malum consilium cognoscit, et aureum caprum, qui duas alas habet, de caelo mittit. Phrixus aureum caprum conspicit et herbas carpit et eas porrigit. deinde tergum ascendit et clamat, veni, o Helle, e casa et me specta!" Helle e casa currit et prope Phrixum considit. caper aureus e terra surgit et a Graecia volat. mox supra Oceanum sunt. subito Helle despicit et undas caeruleas infra se videt. territa est et de aureo capro in Oceanum cadit. Graeci nunc hanc aquam Hellespontum vocant. Phrixus non cadit, et aureus caper volat et tandem puerum ad terram Colchicam portat. ibi de nebulis ad terram descendunt. Phrixus de aureo capro salit, templum intrat, aureum caprum sacrificat. tum aureum vellus ad regiam portat. rex vellus accipit. in silva prope regiam est alta quercus. rex aureum vellus supra altum ramum ponit. draco saevus circum truncum se volvit et vellus custodit. |