LATIN VLE Year 8 ~ Fabulae Antiquae 7. MINOS |
Links For a useful on-line Latin dictionary Click here |
Minos the king of Crete, does not obey the commands of Poseidon, god of the sea, and pays the penalty. Minos rex est et Cretam insulam regit. magnam et pulchram regiam, multos servos, multam pecuniam habet; itaque superbus est. o servi," inquit,di me amant; si donum peto, di statim donum ad me mittunt." ad oram it et Neptunum orat: o Neptune, pulchrum taurum ad meam insulam mitte!" Neptunus eum audit et taurum ad insulam Cretam mittit et, "hic," inquit," est taurus. eum sacrifica!" tum Neptunus ad imum Oceanum redit. Minos ad taurum it et eum spectat. taurus pulcher est. Minos igitur clamat, "eum sacrificare nolo. o servi, ad stabulum meum currite, et alterum taurum petite et ad oram ducite." servi regem timent; itaque ad stabulum currunt, alterum taurum petunt, eum ad oram ducunt. Minos ad taurum it et eum sacrificat, et "o servi," inquit, "sacrum taurum ad stabulum meum ducite et ianuam claudite !" servi igitur sacrum taurum ad stabulum ducunt et ianuam claudunt. Minos laetus domum redit. Neptunus autem omnia intellegit. iratus ad oram venit, ad stabulum currit, ianuam aperit, stabulum intrat, suum taurum videt. taurum saevum facit, et," exi," inquit," o taure!" taurus exit, et ad viros et feminas currit et eos interficit, et multas iniurias facit. incolae territi sunt nec taurum capere possunt. tandem autem Hercules ad Cretam it et eum capit. |