LATIN VLE
Year 8 ~ Fabulae Antiquae
6. TARPEIA
Links
For a useful on-line Latin dictionary
Click here
CCHS Latin Department

Roman coin showing Tarpeia being killed with the shields
another coin showing Tarpeia with the shields piled on her
The Sabines, a tribe neighbouring Rome, are attacking Rome; a Roman girl, Tarpeia, betrays her city and helps the Sabines.

Tarpeia mala puella Romana est. Sabini Romanos non amant, itaque exercitum colligunt, gladios stringunt et Romanos oppugnant. Sabini validi sunt et Romam paene capiunt. Romani longos et acutos gladios, nitidas galeas, longas hastas habent. Sabini etiam longos et acutos gladios, nitidas galeas, longas hastas habent; armillas quoque aureas habent. Tarpeia armillas amat, nullas autem armillas habet. noctu exit, Sabinis appropinquat. tum, "o Sabini," inquit, "date quae in sinistris habetis, et statim portas aperio. " Sabini laeti sunt. Tarpeia igitur portas aperit. Sabini Romam intrant et capiunt et multos Romanos interficiunt et multam praedam inveniunt. deindeTarpeiam spectant. "o Tarpeia, mala es; damus tamen quae in sinistris habemus." Tarpeia laeta est. tum Sabini rident et non armillas dant, sed clipeos iaciunt! Tarpeia cadit et mortua iacet.