LATIN VLE
Year 8 ~ Fabulae Antiquae
4. EUROPA
Links
For a useful on-line Latin dictionary
Click here
CCHS Latin Department

europa fresco from Pompeii



europa 2 - from greekmythology.com
Europa bona puella Graeca est. Europa et amicae ludunt, currunt, pilam iaciunt, flores carpunt. subito puellae magnum et album taurum vident. puellae territae sunt et fugiunt. taurus autem non saevus est. Itaque Europa ad taurum it, dextram porrigit, taurum tangit. taurus mugit: Europa herbas carpit et herbas porrigit. taurus herbas edit. deinde Europa tergum latum eius spectat. tandem tergum ascendit et considit et clamat, "0 amicae, venite et me spectate!" statim autem taurus surgit et currit. Europa clamat. amicae flent. taurus autem agrum relinquit, ad Oceanum it, undas intrat, natat. Europa territa est. subito taurus, "Non taurus," inquit, "sed Iuppiter sum. nec malus nec saevus sum; te amo." tum Europa non flet. mox ad novam terram veniunt. taurus Europam deponit et divinam formam accipit. mox Europam in matrimonium ducit et terram Europam appellat.
europa          rape of Europa; Selinus 550 - 540 BCE
This is the vocabulary not in Ecce Romani 1