LATIN VLE Year 8 ~ Fabulae Antiquae 1. PYGMALION |
Links For a useful on-line Latin dictionary Click here |
PYGMALION vir Graecus est. multam pecuniam, multos amicos, multos servos habet. feminas non amat, quod superbae sunt. cotidie laborat et pulchras marmoreas statuas facit. saepe Pygmalion," venite," inquit, "0 viri et feminae, et pulchras meas marmoreas statuas spectate." viri Graeci et feminae Graecae veniunt et considunt et statuas spectant et laudant. omnes clamant, " 0 Pygmalion, statuae tuae pulchrae sunt." tandem Pygmalion pulcherrimam statuam facit. statua flavos capillos, caeruleos oculos, rubras genas habet. Pygmalion statuam amat, et maestus est quod statua non viva est. itaque templum intrat et sacrificat et deos deasque orat. tum domum redit et cameram intrat. nullam statuam videt! considit igitur et flet. subito autem pulchra femina appropinquat. puella flavos capillos, caeruleos oculos, rubras genas habet. Pygmalion surgit. puella," non statua," inquit,"sed puella sum." Pygmalion laetus est et puellam in matrimonium ducit. |