LATIN VLE Year 8 ~ Fabulae Antiquae 2. ICARUS |
Links For a useful on-line Latin dictionary Click here |
Daedalus vir Graecus est et multas pulchras statuas facit. viri Graeci et feminae Graecae veniunt et statuas spectant et clamant, " O Daedale, statuae tuae pulchrae sunt!" tum Daedalus laetus est quod viri Graeci et feminae Graecae statuas amant et laudant. Daedalus servum habet et servum docet. servus pulchras statuas facit. viri Graeci et feminae Graecae statuas laudant. servus laetus est. Daedalus autem iratus est et servum interficit. tum rex iratus est et Daedalum vocat et,"0 Daedale," inquit, "malus es." Daedalus territus est et abit. ceram et plumas sumit et quattuor alas facit. tum filium vocat. filius Icarus est. Daedalus, "0 Icare," inquit, "hic sunt duae alae. duas alas tibi apta." Icarus duas alas aptat et Daedalus duas alas aptat. tum surgunt et volant. Icarus autem stultus est et prope solem volat. cera liquescit. alae cadunt. tum Icarus cadit et mortuus est. Daedalus Icarum mortuum spectat, et lacrimat. |
abeo | to go away | facio | to make | mortuus | dead | statua | statue |
ala | wing | femina | woman | multus | many, much | sumo | to put on |
amo | to like | habeo | to have | pluma | feather | sunt | they are |
apta | fit! | hic | here | prope | near | surgo | to rise up |
autem | but | inquit | he/she says | pulcher | beautiful | territus | scared |
cado | to fall | interficio | to kill | quattuor | four | tum | then |
cera | wax | iratus | angry | quod | because | venio | to come |
clamo | to shout | lacrimo | to cry | rex | king | vir | man |
doceo | to teach | laetus | happy | servus | slave | voco | to call |
duo | two | laudo | to praise | sol | sun | volo | to fly |
es | you are | liquesco | to melt | specto | to look at | ||
malus | bad | stultus | stupid |